- STATICULUM
- STATICULUMapud Plin. l. 37. c. 10. ubi de Achate gemma, Reddunt species fluminum, nemorum et iumentorum, etiam hederas et staticula, equorum ornamenta: statua est. Sic Tertullian. adv. Gnosticos, Effodietis aras earum, evertetis et comminuetis staticula earum. Et l. 1. adv. Nationes, Quod si de hoc differentia inter sedit, quantô distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quae sine forma, rudi palo et solo staticulo ligni informis dedicatur. Ubi staticulum ligni, quidquid erectum statuitur, designat: inde staticulum, pro statua. Ut et apud Hieronymum, Uxor Loth in staticulum salis conversa est. Aldhelmus statunculum vocat, de Anatolia et Victor. etc. Aliter vox sumitur apud Plin. l. 34. c. 17. Similique modô ad aurea quoque et argentea staticula inanis luxuria pervenit, quaeque in scyphis cerni prodigium erat, haec in vehiculis atteri cultus vocatur. Ubi ὀχημάτιον, seu vehiculi minoris genus voce denotari nonnulli volunt, quod nunc curreret, nunc subsisteret. Alii ἀναβολέα, seu scalam equi, quos refellit Gronov. Observat. in Eccles. c. 8. At Staticulus, ὄρχημα est statarium, motus Saliaris, saltatorius, apud Catonem Marcrobio laudatum, de Cael. Senatore, l. 2. c. 10. Descendit de cantherio, inde staticulos dare, ridicularia fundere. Et in eundem, Cantat, ubi collibuit, interdum Graecos versus agit, voces demutat, staticulos dat. Graece χορἐυει. Sic Plautus Sticho, Actu 5. sc. 7. v. 45.----- nunc omnes voco cinaedos contra,Staticulos stare non magis potis sint, quam fungus imbri.Hinc in Choro stare, Graece χορὸν ςτήσαςθαι, in quo qui laevum latus ducebat, ἀριςτεροςτάτης; qui dextrum, δεξιοςτάτης; qui tertium locum tenebat, τριτοςτάτης iisdem Graecis dictus est. Hesych. ςτάσις, χόρος, unde χοροςτασίαι etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 133. Staticulos dare. Virgilius motus dare exponit, Georgic. l. 1. v. 350.Dat motus incompositos et carmina dicit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.